- SCHOLA
- SCHOLAquid proprie sit, indicat Ausonius Eidyll. 4. ad Nepot. v. 5.------ Graio Schola nomine dicta est,Iustae laboriferis tribuantur ut otia curis.A' Graeco nempe χολὴ, quod otium denotat, nomen invenit. Quia enim secundum Celsum de re Med. l. 1. in Prooem. literarum studium tam est corpori inimicum, quam animo salutare, et secundum Senecam l. 1. controv. praef. lassitudo ingenii non minor est, quam corporis, sed occultior, hinc Feriae quaedam delassatis Musis antiquitus institutae sunt. Romae namque Messis et Vindemiarum tempore ferias datas fuisse, non Foro tantum, sed et Scholis, docet Augustin. Confess. l. 9. c. 2. Et opportune iam paucissimi dies supererant, ad vindemiales ferias. Vide quoque Minucium Felicem in Octavio. Idem et Saturnalibus fuisse factum, i. e. mediô Decembri, discimus ex C. Plin. Iun. l. 8. Ep. 7. Neque ut Magistro Magister, neque ut discipulo discipulus, sic enim scribis, sed ut discipulo Magister; nam tu Magister, ego contra, atque ideo tu in Scholam revocas, eto Saturnalia extendo, librum misisti etc. Sic Martialis l. 5. Epigr. ult.Iam tristis nucibus puer relictis,Clamoso revocatur a Magistro,Et blando male proditus fritillo,Arcana modo raptus a popina.Aedilem rogat udus aleator,Saturnalia transiêre tota,Ubi Scholiastes notat, pueris nucum ludum Saturnal. viris aleam indultam, finitisque Saturnalibus, quô tempore Scholae clausae erant, pueros in eas fuisse revocatos. Apud Athenienes, pueri Musarum festos dies agitabant in Scholis, sicut Mercurii provectoires in palaestris: quorum illi Μουσεῖα, hi Ε῾ρμαῖα dicit, idque per comessationes, alique delectationis genera, ut patet ex Aeschine: καὶ διαῤῥήδην ὁ Νομοθέτης ἀποδείκνυ???ι, καὶ τοὺς νεανίσκους τοὺς εἰσφοιτῶντας, οὑς τινας δεῖ εἶναι, καὶ ἅς τινας ἡλικίας ἔχοντας καὶ αρ χην` ἤ τις ἔςται ἡ τούτων ἐπιμελησομένη, καὶ περὶ παιδαγωγῶν ἐπίμελείας, καὶ περὶ Μουσείων εν τοῖς διδασκαλείοις, καὶ περὶ Ε῾ρμαίων εν ταῖς παλαίςτραις.. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Att. l. 3. tit. 7. Ipsi, qui Scholis praeerant, eos dies hilaritati dabant, proponebantque invicem aenigmata ac griphos, quos qui solveret, coronâ e lauro nexâ et praemiô donabatur, A. Gellius l. 18. c. 2. utque Athenis fetiarum tempore in circum iacentes Insulas, vel aestuaria vel etiam villas amoeniores, secedebant, teste eodem l. 1. c. 2. Ita Romani delitiis Campaniae fruebantur, apud eund. l. 19. c. 15. Haec de vocis origine, unde simul patet, locum in quo tyrocinia literarum exhibita, Scholam Latunis seu Ludum literarium, Graecis Διδασκαλεῖον, dictum esse. In balneis vero istae Scholae erant, teste M. Poll. Vitruvio Architect. l. 5. c. 10. aut in porticibus, C. Plin. l. 33. c. 10. eratque separata Scholarum distinctaque a balneis porticibusque, in quibus erant, consecratio: ut ex veteri marmore apparet; Bebryx All. F. L. Drusianus. A. Fabius. Xanthus. Cur. imagines. argenteas. Deorum. septem: ad. dediciationem. Scholae. Mercurialis, tria Romae loca fuisse, in quibus literariae exercitationes obirentur, ex variis Galeni libris, ostendit, Templum Pacis, antequam conflagraret, Gymnasia publica et Α᾿κουςτήρια quo referri quoque potest Schoia Medicorum appellata, in Esquiliis: multis imaginibus atque marmoribus ornatissima, ut ex ruinis illius partis a pluribus et praesertim a Ligorio observatum fuit: In qua quid potissimum ageretur, Auctores non memorant. Forte, praeter dispositiones et alia Medicinae Studiosorum exercitia, simile quid ibi tra ctari solitum est, atque nunc in Collegiis vocatis fit; quando et Scholam eiusmodi proprios Tabularios habuisse, ostendit marmor cum hac Inscr. Romae ad D. Sebastiam repertum: M. Livio. Celso. Tabulario. Scholae. Medicorum. M. Livius. Eutychus. Archiatros. Oll. D. II. in fr. ped. IV. Vide Hieron. Mereurialem deArte Gymn. l. 1. c. 7. Apud Athenienses, Scholam Ludumque literatium, aperiri ad orientem Solem, claudi ante occasum, iussit Lex. Οἱ δὲ τῶ παίδων Διδάσκαλοι ἀνοιγέτωσαν μὲν τὰ διδασκαλεῖα, μὴ πρότερον ἡλίου ἀνιόντος, κλειέτωσαν δὲ περὸ ἡλίου δυν´οντος, Puerorum Praeceptores, Ludum literarium ne aperiunto, ante orientem Solem, claudento vero ante occasum, ut sic puerorum pudicitiae caveretur. Unde nemini aetatem puerilem supergresso, scholam, quamdiu pueri in illa, sub mortis poena, ingredi licuit; exceptô filiô Praeceptoris, aut e fratre nepote, aut generô, ex Lege eadem, Aeschini contra Timarch. memoratâ, καὶ μὴ ἐξέςτω τοῖς ὑπὲρ τὴν τῶ παίδων ἡλκίαν οὖσιν εἰσέναι, τῶπαίδων ἔνδον ὄντων, ἐὰν μὴ υς̔ὸς Διδασκάλου, ἢ ἀδελφοῦ, ἤθυγατρὸς ἀνὴρ. E quibus patet, quâ aetate oportuerit ire in scholam, quique inde exesse fuerint iussi. Quinam vero hi fuerint, qui in ludum literarium irent, idem Aeschines loc. cit. docet, cum τȏυ παιδὸς τȏυ ἐλευθέρου meminit: nempe conditionis ingenuae et liberae, non servilis, hi enim ad manuarias operas abiciebantur. Quare Terentius Eunucho Actu 3. se. 2. v. 23. ait:---- ---- Fac periculum in literis,Fac in palaestra, in Musicis, quae liberumScire aequum est adolescentem.Au definitus fuerit numerus puerorum, qui in eandem scholam convenirent, incertum. Interim multos eorum fuiisse, discimus ex Plutarcho in Camillo, κοινῷ γὰρ ἐχρῶντο τῷ Διδασκάλῳ, ὥσπερ Ε῎λληνες, οἱ φαλέριοι, βουλόμενοι συντρέφεςθαι καὶ συναγελάζεςθαι μετ᾿ ἀλλήλων ἐυθὺς ἐξ αρχῆς τοὺς παῖδας. Magistratus, cuius curae erant commissae scholae et Gymnasia, Κοσμητὴς dictus est, de quo nos supra. Vide plura de his apud Petitum loc. cit. Apud Hebraeos, Synagogis connexae erant Scholae, sive Collegia, sublimiori Legis studio dicata; quae Gap desc: Hebrew, a salubriori inquisitione dicebantur; erantque saepe, ut et ipsae Synagogae, in collibus sitae. Vide Iudic. c. 7. v. 1. ubi mentio Gap desc: Hebrew et Proverb. c. 1. v. 21. ubi Summa Sapientia dicitur proclamare Gap desc: Hebrew Franc. Burmannus Synops. Theol. part. I. l. 4. c. 16. Vide quoque supra, ubi de Canonicorum Collegiis. Fuisse a Synagogis diversas, patet ex eo, quod Paulus, postquam tres menses in Synagoga docuisset, Ephesi, tandem abscedens inde, quottidie disseruisse in Schola Tyranni cuiusdam, legitur Actorum c. 19. v. 8. 9. 10. Dicebantur vero aliquando simpliciter Beth, i. e. Domus, ut in illo apud Drusium de tribus Sectis l. 2. Octodecim res, de quibus contentio fuit inter domum Sammai, et domum Hillel, ne Elias quidem abolere posset. Aliquando, ut dictum, Beth Hammidrasch: ubi sublimior rerum divinarum disquisitio vigebat, quam in Synagogis, vel Templo: quae causa dicti Hebraeorum; A' Synagoga ad Scholam transire licet, non vicissim: Sanctitas enim scholae sanctitatem Synagogae iunctam habet. Maimonid. Tephilla c. 11. sect. 14 Et hinc verba Psalmi 84. v. 7. de Virtute in Virtutem, de promotione Academica intelligunt e Templo, ubi ad Populum: in Scholam, ubi ad Clerum sermo, Paraphr. Chaldaic. in loc. In his Praeceptores, cum instruebant Iuventurem, dicebantur dare, Proverb. c. 9. v. 9. Discipuli vero recipere, Prov. c. 4. v. 10. quo forte respiciens Apostolus 1. tim. c. 1. v. 15. Certus, inquit, sermo, et dignus omnibus modis qui recipiatur, i. e. addiscatur. Cui simile, apud Horat. l. 2. Sat. 8. v. 4.---- Da, si grave non est.Virgilius Bucolic. Eclog. 1. v. 19.Sed tamen iste Deus qui sit, da Tityre nobis.Contra Aen. l. 2. v. 65.Accipe nunc Danaûm insidias, etc.Vide Thom. Godwyn de Ritibus Herb. l. 2. c. 2. et supra ubi de Gradibus Academicis, it. in voce Rabbi. de situ vero discentium docentiumque apud eosdem, aliosque ubi de Lecticula lucubrat. uti de Scholis Christianorum, itidem supra in vocibus Collegium, Episcopium Monasteria. Quemadmodum autem apud Hebraeos, sic et apud alias gentes, non raro vocabulum Scholae de sublimiori literatura ac disquisitione, sumptum est: Unde Plato in Siciliam proficiscens scholae suae Heraclidem Ponticum praefecisse legitur; quô significatu Schola, Collegium, Academia etc. synonyma erunt, de quibus vide suô locô. Sed et traducta vocabuli huius significatio, in Aulam, et Scholae Palatinae dictae sunt cohortes variae, ad Palatii et Principis custodiam destinatae, quae singulae in suis Scholis excubabant, dignitate, stipendiorum modô ac gradibus differentes. Corippus l. 3. n. 3.Acciti Proceres omnes, Scholaque Palatî estIusta suis astare locis ---Scholam Domesticorum vocat Suidas: alique, cuius egregia haec descriptio, apud Corippum African. de laudibus Iustini min. l. 3. num. 6.Illis summa fides et plena licentia sacrisDeservire locis atque aurea fulera parare,Regales mensas epulis onerare superbis,Conservare domum, sanctumque intrare cubile,Internas munire fores.Atque hae Palatinae Scholae omnes erant sub dispositione Magistri Officiorum, uti discimus ex Notit. Imper. Vide quoque supra Ode, ubi de Schola Aulica Turcarum Imperator. Ab iis porro Scholae nomen transiit ad militiam civilem, seu civilium Magistratuum, quarum maior erat numerus: atque hinc denique ad Ecclesiasticos Ordines, uti hîc infra strictim videbimus. Addam hic saltem de iis, Henr. Valesio Scholas generaliter dictas esse aedificia, ubi convenire solent plures homines, aut studendi aut praestolandi,aut conferendi, aut alterius rei causâ, atque hinc a loco eorum, qui in hisce Scholis consistebant, catervis ipsis Scholarum nomen inditum ad Ammianum l. 14. Sed nec omittendum inter Scholarum Gymnasiorumque ornamenta, quorum plura erant, Amoris statuam Veter. eximiam habuisse, uti docet Athenaeus l. 13. c. 5. Unde Lactantius l. 1. c. 20. citat ex Cicerone de LL. l. 2. Magnum audaxque consilium susceisse Graeciam, quod Cupidinum et Amorum simulacra in Gymnasiis consecrâsset. Virtutes enim oportere, non vitia, consecrare. Et Appuleius de Philos. l. 1. dicit, Socratem vidisse sibi visum esse, Cycni pullum ex altari, quod in Academia Cupidini consecratum est, volasse et in suo gremio resedisse. Vide Georg. Hornium Hist. Philosoph. l. 7. c. 3. quô quid indigitatum fuerit, notum. De Proscholio, loco ante Scholae auditorium, ab eoque velo dissepto, in quo discipuli a Proscholo officii sui admonebantur, antequam ad Magistrum reductô velô accedetent, diximus supra voce Proscholus.Scholarum varia genera, apud Auctores.α. Schola Adextrariorum, eorum erat, qui Papalem mitram deferentes, ipsi equitanti ad dextram incedebant. Macer in Hierolex. β. Schola Agentium in rebus, Notit. Imper. γ. Schola Anglorum, vide supra Denarius S. Petri. δ. Schola Bestiarum, Tertulliano Apologet. c. 35. Ludus dictus est, quô rei cum bestiis olim committi soliti. ες. Schola Cantorum, ordo Cantorum Ecclesiae Romanae est, ab Hilaro Pap institutus, ut habet Anastasius in Vita eius. Cui, qui praeerat, Magister Scholae Cantorum, item Prior Scholae Cantorum, Praecentor dictus est. Vide Macros Fratres in Hierol. ζ. Schola Capitum, sive Praefectorum tyronibus exercendis, apud Ammianum l. 26. η. Schola Capulatorum, in prima Urbis regione, memoratur Auctoribus. θ. Schola Chartulariorum, Notit. Imp. ι. Schola Domesticorum, vide supra. κ. Schola Crucis, vide supra Cruces. λ. Schola Dominica, apud Rabanum de instit. Cleric. l. 3. c. 18. Ordo est Ecclesiasticus. μ. Schola Exceptorum, vide supra Exceptor. ν. Schola Gentilium seniorum etc. in Notit. Imperii. ξ. Schola Graecorum, locus illustris Romae, in Regione Ripae, prope Velabrum, an quod ibi Graecis literis romana iuventus imbuererur, an ab incolis Graecis, nomen nactus? fundatus dicitur a Dionysio Papa, exstructus et ampliatus a Nicolao I. instauratus et largissime dotatus a Gelasio II. Diaconi Cardinalis est et Canonicos suos habet, de quo multa apud Macros. ο. Scholae Martiae, in quibus iuniores ad futuram militiam praeparabantur, occurrit apud Cassiodorum l. 5. Ep. 23. π. Scholae Monasticae seu Claustrales passim occurrunt: quibus oppositae Scholae Canonicae, i. e. Canonicorum, seu, ut aliis placet, in quibus pueri saeculares extra Claustrum a Monachis erudiebantur, vide de utrisque Car. du Fresne in Glossar. ρ. Schola Notariorum, occurrit apud Gregorium M. l. 7. Ep. 17. σ. Schola Octaviae, apud Plin. l. 35. c. 10. et l. 36. c. 5. eadem hodie cum Schola Graeca, Car. Macro. Vide supra in voce Porticus. τ. Schola Palatina, vide supra. υ. Schola Protectorum, vide supra Protector φ. Scholae Publicae in Cod. Theodos. Magistrationes publicae, in Episcopiis, a Carolo M. primum institutae leguntur, vide supra ubi de Collegiis. χ. Schola Regionaria, vide Regionarii. ψ. Schola Sacerdotum, dicta peculiariter Congregatio Clericorum Ecclesiae Veronensis, apud Ughellum Italiae Sacr. Tom. V. p. 751. ω. Schola Sagittariorum. αα. Schola Saxonum, vide supra Porticani. ββ. Schola Scutariorum prima, secunda, Notit. Imper. γγ. Schola Silentiariorum, vide infra. δδ. Schola Speculatorum, in veteri marmore. εε. Schola Stratorum,Subdiaconorum, Tironum, Vexillariorum, Virgariorum etc. de quarum magna parte vide Wolfg. Lazium Comm. Reip. Rom l. 4. c. 13.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.